Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nam cultum dei, qui constat abstinentia cupiditatum ac libidinum, patientia doloris, contemptu mortis, etiam contra corpus anima concupiscit. unde credibile est non interire animam, sed dissociari a corpore, quia corpus sine animo nihil potest, animus uero potest multa et magna sine corpore.
quid quod ea quae uisibilia sunt oculis et tangibilia manu, quia externam uim pati possunt, aeterna esse non possunt, ea uero quae neque sub tactum neque sub uisum ueniunt, sed tantummodo uis eorum et ratio et effectus apparet, aeterna sunt, quia nullam uim patiuntur extrinsecus?
corpus autem si ideo mortale est, quia uism pariter et tactui subiacet, ergo et anima idcirco inmortalis est, quia nec tangi potest nec uideri.
Nunc argumenta eorum qui contra disserunt refellamus: quae Lucretius tertio libro executus est. quoniam cum corpore inquit anima nascitur, cum corpore intereat necesse est.
at non est par utriusque ratio. solidum enim et conprehensibile corpus est et oculis et manu, anima uero tenuis et tactum uisumque fugiens. corpus e terra fictum atque solidatum est, anima nihil in se concreti, nihil ponderis terreni habet, ut Plato disserebat. nec enim tantam posset habere sollertiam, tantam uim, tantam celeritatem, nisi originem traheret e caelo.