Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

at uero animi opera uidemus aeterna. nam quicumque contemptu praesentium studentes in memoriam monumenta ingeniorum factorumque magnorum reliquerunt, hi plane mentis ac uirtutis suae nomen indelebile quaesierunt. ergo si opera corporis ideo mortalia sunt, quia ipsum mortale est, sequitur ut anima ex eo inmortalis appareat, quia uidemus opera eius non esse mortalia.

eodem modo desideria quoque corporis animique decarant alterum esse mortale, alterum sempiternum. corpus enim nihil nisi temporale desiderat id est cibum potum indumentum quietem uoluptatem, et tamen haec ipsa sine nutu et adminiculo animi nec cupere nec adsequi potest: animus autem per se multa desiderat quae ad officium fructumue corporis non redundent, eaque non fragilia, sed aeterna sunt, ut fama [*](AUGTOBES 8] p. Marcello 4,11. ) [*](BHSPj 1 nec aliter i. e. uel sic tantum; uix nec in non corrigendum est aut alterum membrum a nec incipiens supplendum semper] cum semper P 2 iam om. H bonirs\' F1 3 iis edd., tois B3S2, his HP 4 sequuntur dei SP secuntur B, sequuntur cett. 6 animam esse H 7 fragile ex facile P2* 8 aeque] eaque H 10 iniuria] in iurgia S 11 an P 12 an (esse) aeterna ? cf. 17 contemptu P; contemptui edd., \'sed studentes in memoriam (an nominis uel posteritatis addendum?) coniungendum est, cf. Quintil. X 2, 6; XII6, 6x Thilo 13 studentis Bl, corr. B1 14 malignorum S hii P 15 indelibile BP1, corr. P3 17 iumortalis] mortalis non P 19 mortalem BP sempiternum] esse inmortalem ralterum temporalel (s. I. m. 3) alterum scmpiternum P 20 enim om. P nihil om. H, non S temporalia S 22 snimi et adminiculo B 23 fructumque f-que S) SP 24 redeunt S eaquae BarH )

618
uirtutis, ut memoria nominis.

nam cultum dei, qui constat abstinentia cupiditatum ac libidinum, patientia doloris, contemptu mortis, etiam contra corpus anima concupiscit. unde credibile est non interire animam, sed dissociari a corpore, quia corpus sine animo nihil potest, animus uero potest multa et magna sine corpore.

quid quod ea quae uisibilia sunt oculis et tangibilia manu, quia externam uim pati possunt, aeterna esse non possunt, ea uero quae neque sub tactum neque sub uisum ueniunt, sed tantummodo uis eorum et ratio et effectus apparet, aeterna sunt, quia nullam uim patiuntur extrinsecus?

corpus autem si ideo mortale est, quia uism pariter et tactui subiacet, ergo et anima idcirco inmortalis est, quia nec tangi potest nec uideri.

Nunc argumenta eorum qui contra disserunt refellamus: quae Lucretius tertio libro executus est. quoniam cum corpore inquit anima nascitur, cum corpore intereat necesse est.

at non est par utriusque ratio. solidum enim et conprehensibile corpus est et oculis et manu, anima uero tenuis et tactum uisumque fugiens. corpus e terra fictum atque solidatum est, anima nihil in se concreti, nihil ponderis terreni habet, ut Plato disserebat. nec enim tantam posset habere sollertiam, tantam uim, tantam celeritatem, nisi originem traheret e caelo.

corpus igitur quoniam fictum ex ponderoso et corruptibili elemento et tangibile est et uisibile, [*](AUCTORES 15] III 417 ss. 21 Plato] cf. Phaed. 80 D; cf. supra ad c. 8, 5 s. ) [*](BHSPJ 2 cupiditate S1 libidum H 4 a om. P 5 corpus sine - magna sine corpore om. Pl, in inf. mg. corpus sine animo rnihil potest animus autem1 (s. I. m. 3) potest multa et magna sine corpore P1, animo] anima S uero] autem SP (i. e. P3) 6 uisibilia (u ex b ? m. 2) B 7 quia-pati possunt s. I. P2 8 tactu C" er.) S 9 uisUi C" er.) S, uisu (~ m. 2) P isedj P1?10 nullum H 12 actui BH et anima] etiam H 13 est om. H 16 nasrciltur PJ 17 pars B100 (s del. et expunct.) Sar 18 et (ante conprehensibile) s. I. B3 19 et] sed H uisumque] ui summumque S e terra] etna (i. e. aeterna) sar, etra Spr 20 consolidatum B anima] anima uero S creti P nihil in fce1 (se m. 3) ponderis P 22 tantam uim bis P claritatem S 23 e] a SP )

619
corrumpitur atque occidit nec uim repellere potest, quia sub aspectum et sub tactum uenit, anima autem quia tenuitate sua omnem tactum fugit, nullo ictu dissolui potest.

ergo quamuis inter se coniuncta et sociata nascantur et alterum, quod est de terrena concretione formatum, quasi uasculum sit alterius, quod est a caelesti suptilitate deductum, cum uis aliqua utrumque discreuerit, quae discretio mors uocatur, utrumque in naturam suam recedit: quod ex terra fuit, id in terram resoluitur, quod ex caelesti spiritu, id constat ac uiget semper, quoniam diuinus spiritus sempiternus est.