Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

opera corporis atque animi nonne indicant esse animam mortis expertem? nam corpus quia ipsum fragile est atque mortale, quaecumque opera molitur, aeque caduca sunt. nihil enim Tullius ait esse quod sit manibus humanis laboratum, quod non aliquando ad interitum redigatur uel iniuria hominum uel ipsa confectrice rerum omnium uetustate.

at uero animi opera uidemus aeterna. nam quicumque contemptu praesentium studentes in memoriam monumenta ingeniorum factorumque magnorum reliquerunt, hi plane mentis ac uirtutis suae nomen indelebile quaesierunt. ergo si opera corporis ideo mortalia sunt, quia ipsum mortale est, sequitur ut anima ex eo inmortalis appareat, quia uidemus opera eius non esse mortalia.