Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Inpletis igitur temporibus quae deus morti statuit terminabitur ipsa mors. et quia temporalem uitam temporalis mors sequitur, consequens est ut resurgant animae ad uitam perennem, quia finem mors temporalis accepit.

rursus sicut uita animi sempiterna est, in qua diuinos et ineloquibiles inmortalitatis suae fructus capit, ita et mors eius perpetua sit necesse est, in qua perennes poenas et infinita tormenta pro peccatis suis pendit.

ergo in ea condicione res posita est, ut qui beati sunt in hac uita corporali atque terrena, semper miseri sint futuri, quia iam bonis quae maluerunt potiti sunt,

quod iis euenit qui deos adorant ac deum neglegunt, deinde qui iustitiam sequentes in hac uita miseri fuerint et contempti et inopes et ob ipsam iustitiam contumeliis et iniuriis saepe [*](AUCTORES 1] ibid. I 30, 72. § 10] Lactantium respicere seu potius emendare locum Cic. de rep. VI 25, 29 existimat Maius (ed. 1822, pag. 328). ) [*](BHSPJ 2 ac] aut S 3 aeterna H iuet penam1 P2 poena H 4 secundum II, secundam (a ex al. litt. tn. 2) S 5 nam om. P sicut B 6 animi B altora] altera est S 8 quae H, qu*a (i er.) P cunctas S 9 scelere (e fin. ex a m. 2) H 10 an (et) ut ? ut uita om. P 12 attigit II 13 Conpletis H 15 rosurgant Slf 16 perhennem S quia finem om. P rursus H, rursum cett.. 17 anime (e ex i) 82 18 capiat H ita om. H 20 pendet H reposita, om. res, S 22 bonte P3 quae del. P3 maluerunt om. P 23 iis B, his H, tois S*, hiis P )

617
uexati, quia nec aliter uirtus teneri potest, semper beati sint futuri, ut quia mala iam pertulerunt, etiam bonis fruantur: quod iis utique contingit qui contemptis terrestribus diis et fragilibus bonis caelestem religionem dei secuntur, cuius bona sicut ipse qui tribuit sempiterna sunt. quid?

opera corporis atque animi nonne indicant esse animam mortis expertem? nam corpus quia ipsum fragile est atque mortale, quaecumque opera molitur, aeque caduca sunt. nihil enim Tullius ait esse quod sit manibus humanis laboratum, quod non aliquando ad interitum redigatur uel iniuria hominum uel ipsa confectrice rerum omnium uetustate.

at uero animi opera uidemus aeterna. nam quicumque contemptu praesentium studentes in memoriam monumenta ingeniorum factorumque magnorum reliquerunt, hi plane mentis ac uirtutis suae nomen indelebile quaesierunt. ergo si opera corporis ideo mortalia sunt, quia ipsum mortale est, sequitur ut anima ex eo inmortalis appareat, quia uidemus opera eius non esse mortalia.