Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nam sicut uitia cum in actu suo finiuntur, uoluptas et praemia eorum secuntur, ita uirtus cum finita est, merces eius insequitur. uirtus autem numquam nisi morte finitur, quoniam et in morte suscipienda summum eius officium est. ergo praemium uirtutis post mortem est.

denique Cicero in Tusculanis quamuis dubitanter tamen sensit summum homini bonum non nisi post mortem contingere. fidenti animo, inquit si ita res feret, gradietur ad mortem, in qua aut summum bonum aut nullum malum esse cognouimus. mors igitur non * [*](AUCTORES 24] Tusc. I 46, 110. ) [*](BHSPJ 1 redeunt S 2 aliquando si SP 3 sicedit P 5 statione* (m er.) H 7 pepetua P 8 humauus* (t er.) P uirtutem] uirtute H 9 ***** I diuersa (diuer er., a ex ic) P 10 uitia] in uitiis H 12 uirtus - semper] \'uersus est, et furtmse Lucilii uel ueteris poetae hodie ignoti Hettsingerus, Emendat. pag. 120 14 temporalesqiue (n er.) H uirtutis (alt. i ex e ua. 2) P ad SP 16 supra igitur add. autem S1 \'in\' hac P3 17 ipsa] imperfecta Heumannus 18 cum om. P 19 sequuntur HSP infinita B 20 et om. P 21 summo P1, corr. P3 24 fidentia (exp. nr. 1 ?) P 25 feret\' B, ferret S 26 malum om. H )

616
extinguit hominem, sed ad praemium uirtutis admittit.

qui i autem se, ut ait idem, uitiis ac sceleribus contaminauerit uoluptatique seruierit, is uero damnatus aeternam luet poenam), quam diuinae litterae secundam mortem nominant: quae est et perpetua et grauissimis cruciatibus plena.

nam sicuti duae uitae propositae sunt homini, quarum altera est animae, altera corporis, ita et mortes duae propositae sunt, una pertinens ad corpus, qua cunctos secundum naturam fungi necesse est, altera pertinens ad animam, quae scelere adquiritur, uirtute uitatur. ut uita haec temporalis est certosque terminos habet. quia corporis est, sic et mors aeque temporalis est certumque habet finem, quia corpus attingit.