Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nam sicuti duae uitae propositae sunt homini, quarum altera est animae, altera corporis, ita et mortes duae propositae sunt, una pertinens ad corpus, qua cunctos secundum naturam fungi necesse est, altera pertinens ad animam, quae scelere adquiritur, uirtute uitatur. ut uita haec temporalis est certosque terminos habet. quia corporis est, sic et mors aeque temporalis est certumque habet finem, quia corpus attingit.
Inpletis igitur temporibus quae deus morti statuit terminabitur ipsa mors. et quia temporalem uitam temporalis mors sequitur, consequens est ut resurgant animae ad uitam perennem, quia finem mors temporalis accepit.
rursus sicut uita animi sempiterna est, in qua diuinos et ineloquibiles inmortalitatis suae fructus capit, ita et mors eius perpetua sit necesse est, in qua perennes poenas et infinita tormenta pro peccatis suis pendit.