Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
exponam igitur rationem mundi, ut facile possit intellegi et quando et quare sit effectus a deo, quod Plato, qui de mundi fabricatione disseruit, nec scire poterat nec explicare: quippe qui caeleste mysterium, quod non nisi prophetis ac deo docente discitur, ignorabat ideoque in perpetuum dixit esse fabricatum. quod longe secus est, quoniam quidquid est solido et graui corpore ut initium cepit aliquando, ita finem capiat necesse est.
nam Aristoteles, qui cum non uideret quemadmodum posset tanta rerum magnitudo interire, et hanc praescriptionem uellet effugere, semper ait fuisse mundum ac semper fu-
turum, prorsus nihil uidit, quia quidquid est necesse est habuerit aliquando principium nec omnino quicquam potest esse nisi coeperit. nam cum terram et aquam et ignem disperire consumi extinguique uideamus, quae sunt utique mundi partes, intellegitur id totum esse mortale cuius sunt membra mortalia.