Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
uirtutis autem uia non capit magna onera gestantes: angustus admodum trames est per quem iustitia hominem deducit in caelum, hunc tenere non potest nisi qui fuerit expeditus ac nudus.
nam isti locupletes multis et ingentibus sarcinis onerati per uiam mortis incedunt, quae latissima est, quoniam late perditio dominatur.
his acerba sunt, his uenena quae deus ad iustitiam praecipit quaeque nos dei magisterio de uirtute ac ueritate disserimus. quibus si repugnare audebunt, hostes se necesse est uirtutis iustitiaeque fateantur.
Adgrediar nunc quod superest, ut finis operi possit inponi, id autem superest ut de iudicio dei disseramus: quod tum constituetur, cum dominus noster redierit in terram, ut uni cuique pro merito aut praemium persoluat aut poenam.
itaque ut in quarto libro de primo aduentu eius diximus, sic in hoc secundum referemus aduentum, quem Iudaei quoque et confitentur et sperant, sed frustra, quoniam necesse est ad eos consolandos reuertatur ad quos conuocandos prius uenerat.