Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

restat, id quod est multo facilius, uel tegere uel ornare, sine quo tamen priora opera et inutilia sunt et ingrata.

nam quid prodest aut falsis religionibus liberari aut intellegere ueram? quid aut uanitatem falsae sapientiae peruidere aut quae sit uera cognoscere? quid, inquam, prodest caelestem illam iustitiam defendere? quid cum magnis difficultatibus cultum dei tenere, quae est summa uirtus, nisi eam diuinum praemium beatitudinis perpetuae subsequatur?

de qua nobis est in hoc libro disserendum, ne priora omnia irrita et infructuosa uideantur, si hoc cuius causa illa suscepta sunt incertum relinquamus, ne quis forte arbitretur tantos labores in cassum suscipi, dum eorum caelesti mercede diffidit, quam deus statuit ei qui haec suauia terrae bona prae sola nudaque uirtute contempserit.

satis et huic parti faciamus cum testimoniis diuinarum litterarum tum etiam probabilibus [*](EPITOME c. 1—5] c. 62,4 - 64,4. 13-582, 8] c.62, 4 (ab deique). ) [*](AUCTORES 3] Cic. p. Mur. 6, 14. ) [*](EXPILATOBES 3] Saluian. de gub. dei III 1,1. ) [*](BHPj 3 habeat P fundamentu P1, fundamentå* corr. P3 5 robusrtis\'que H2 6 perduxerimus H 7 restat (s et at in ras. m. 3) B 8 quo* (d er.) H 9 arutl (ante falsis) B7 falsis] a falsis H 10 uerum H 11 inqua (~ tn. 2) H prodeest B 13 eam] eadem H; cum uel eum edd. 14 qua ex quo P 15 in om. P 16 uirde\'antur H2 in incertum P edd. 17 reliwquamus II5 18 suscipi, in mg. ere add. m. 3?, sed nunc erasum, P du(mj B* horum B 19 suauia - sola] suauitate prae bona sola P prae] per B 20 satisque et II 21 tum s. I. add. m. 2, rubro renouauit alia man., B probauimus B\', probabimus JB3 argumentis] argumentis uatum B )

582
argumentis, ut aeque clarum sit et futura praesentibus et diuina terrenis et perpetua breuibus esse anteponenda, quoniam temporalia sunt praemia uitiorum, sempiterna uirtutum.

exponam igitur rationem mundi, ut facile possit intellegi et quando et quare sit effectus a deo, quod Plato, qui de mundi fabricatione disseruit, nec scire poterat nec explicare: quippe qui caeleste mysterium, quod non nisi prophetis ac deo docente discitur, ignorabat ideoque in perpetuum dixit esse fabricatum. quod longe secus est, quoniam quidquid est solido et graui corpore ut initium cepit aliquando, ita finem capiat necesse est.

nam Aristoteles, qui cum non uideret quemadmodum posset tanta rerum magnitudo interire, et hanc praescriptionem uellet effugere, semper ait fuisse mundum ac semper fu-

turum, prorsus nihil uidit, quia quidquid est necesse est habuerit aliquando principium nec omnino quicquam potest esse nisi coeperit. nam cum terram et aquam et ignem disperire consumi extinguique uideamus, quae sunt utique mundi partes, intellegitur id totum esse mortale cuius sunt membra mortalia.

ita fit ut natum sit quidquid potest interire. sed et omne quod sub uisum oculorum uenit, et corporale, ut ait so Plato, et solubile sit necesse est.

unus igitur Epicurus [*](AUCTORES 5 Plato] cf. Cic. Acad. prior. II 37, 118. 11 Aristoteles] cf. ibid. 38,119. 20 s. Plato] cf. Phaed. 80 C TO μὲν opatov αὺτού, TO awp.lJ, — διαλύεσθαι. § 10 (Epicurus)] cf. ad frg. 304 (pag. 214, 21). ) [*](EXPILATOBES 9 s.] cf. Lucifer. pag. 305, 4 s. ) [*](BHPj 1 ut aeque] cum B aequse (re ex a) H7 2 post quoniam eras. omnia H temporalium P 3 uitiorum om. P 4 et (ante quando) om. P 5 quide* (m er.) mundi H 6 disseruit (ui ras. ex un) H potera*t (n er.) H caejcaeleste P 7 docente (o in ras. ex i ? m. 3) B 8 ideorq:l P2 esse dixit H esse* (t er.) P in perpetuum—fabricatum] nolui mundum (ef. pag. 593,14) addere, ef. pag. 5SS, 11 9 est et quoniam B 10 c*epit B, coepit P 11-14 Aristoteles, cum (om. qui) - futurum. prorsus edd. 11 non om. B 12 possit H tantau (ru ? er.) B 14 prorsum B 15 aliquando habuerit B 17 eftinguique (x s. I. addidit et pr. u ex alia litt. uel eodem u correxit rubro utrumque scriptum man. alia antiqua) B, extinguiquae (a del. v\\. 3 ?) P 20 uisu BH )

583
auctore Democrito ueridicus in hac re fuit, qui ait et ortum aliquando et aliquando esse periturum. nec tamen rationem reddere ullam potuit aut quibus de causis tantum hoc opus aut quo tempore resoluatur.

quod quoniam nobis deus reuelauit nec coniecturis id adsequimur sed traditione caelesti, docebimus sedulo, ut tandem studiosis ueritatis appareat non uidisse neque conprehendisse philosophos ueritatem, sed ita leuiter odoratos, ut tamen unde eos odor ille sapientiae tam suauis, tam iucundus adflauerit, nullo modo senserint..