Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
eo fit ut pauperes et humiles deo credant facilius, qui sunt expediti, quam diuites, qui sunt inpedimentis pluribus inplicati. immo uero catenati et conpediti seruiunt ad nutum dominae [*](AUCTORES 2] Verg. Georg. III 244. ) [*](BHPj 1 quodesideriis (d s. l. er.) B, quod desiderils HPl, pr. d del. P3 libidinu (u ex is m. 2) B 2 ignemqu*e (a er.) B 3 rulnt (u rubro add. al. m.) B 4 a uoluptatibus H, sed cf. c. 9, 16 6 uero] autem B 7 inflamati (~~ m. 2) H suum studium B 10 humilersl (ante uiuere) P2 et om. P 11 et ex ut pH nollint (exp. m. 2) P accipcrint H bii BPI, hii P3, hi H 12 quoquo H, canino B ex VI 18, 26, quodam P 13 id est om. P inmersis (exp. m. 2) P 15 ot ante quaecumque] eirsl P3 an dicemus ? Thilo 16 illius H 18 ii edd., om., sed sequi autem repetiit B, hi* (i er.) H, hi P pauperitas (exp. m. 3 ?) P 19 capaces (e ex i m. 3) P uirtutis (i ex e m. 3) P 21 experti sunt neque om. P 24 plurimis B )
uirtutis autem uia non capit magna onera gestantes: angustus admodum trames est per quem iustitia hominem deducit in caelum, hunc tenere non potest nisi qui fuerit expeditus ac nudus.
nam isti locupletes multis et ingentibus sarcinis onerati per uiam mortis incedunt, quae latissima est, quoniam late perditio dominatur.
his acerba sunt, his uenena quae deus ad iustitiam praecipit quaeque nos dei magisterio de uirtute ac ueritate disserimus. quibus si repugnare audebunt, hostes se necesse est uirtutis iustitiaeque fateantur.
Adgrediar nunc quod superest, ut finis operi possit inponi, id autem superest ut de iudicio dei disseramus: quod tum constituetur, cum dominus noster redierit in terram, ut uni cuique pro merito aut praemium persoluat aut poenam.