Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
qui uero ambitione inflati aut amore potentiae inflammati omne studium suum ad honores adquirendos contulerunt, ne si solem quidem ipsum gestemus in manibus, fidem commodabunt ei doctrinae quae illos iubet omni potentia et honore contempto humiles uiuere atque ita humiles, ut et accipere iniuriam possint et referre nolint, si acceperint.
hi sunt homines qui contra ueritatem clausis oculis quoquo modo latrant. qui autem sani erunt, id est non ita uitiis inmersi, ut insanabiles sint, et credent his et libenter accedent, et quaecumque dicimus aperta plana simplicia et, quod maxime opus est, uera et inexpugnabilia illis uidebuntur.
nemo uirtuti fauet nisi qui sequi potest, sequi autem non facile est omnibus: ii possunt quos paupertas et rerum indigentia exercuit et capaces uirtutis effecit.