Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quod quoniam nobis deus reuelauit nec coniecturis id adsequimur sed traditione caelesti, docebimus sedulo, ut tandem studiosis ueritatis appareat non uidisse neque conprehendisse philosophos ueritatem, sed ita leuiter odoratos, ut tamen unde eos odor ille sapientiae tam suauis, tam iucundus adflauerit, nullo modo senserint..
interim necessarium puto admonere lecturos quod haec nostra quae tradimus prauae uitiosaeque mentes aut omnino non intellegent — hebetatur enim acies eorum terrenis cupiditatibus, quae sensus omnes grauant inbecillosque reddunt — aut etiamsi intellegent, dissimulabunt tamen et haec uera esse nolent, quia trahuntur a uitiis et scientes malis suis fauent, quorum suauitate capiuntur, et uirtutis uiam deserunt, cuius acerbitate offenduntur.