Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Bene habet, iacta sunt fundamenta, ut ait eximius orator. uerum nos non fundamenta solum iecimus quae firma et idonea essent operi perferendo, sed magnis robustisque molibus aedificium totum paene usque ad summa perduximus.
restat, id quod est multo facilius, uel tegere uel ornare, sine quo tamen priora opera et inutilia sunt et ingrata.
nam quid prodest aut falsis religionibus liberari aut intellegere ueram? quid aut uanitatem falsae sapientiae peruidere aut quae sit uera cognoscere? quid, inquam, prodest caelestem illam iustitiam defendere? quid cum magnis difficultatibus cultum dei tenere, quae est summa uirtus, nisi eam diuinum praemium beatitudinis perpetuae subsequatur?
de qua nobis est in hoc libro disserendum, ne priora omnia irrita et infructuosa uideantur, si hoc cuius causa illa suscepta sunt incertum relinquamus, ne quis forte arbitretur tantos labores in cassum suscipi, dum eorum caelesti mercede diffidit, quam deus statuit ei qui haec suauia terrae bona prae sola nudaque uirtute contempserit.