Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

aliut est igitur ciuile ius, quod pro moribus ubique uariatur, aliut uera iustitia, quam uniformem ac simplicem proposuit omnibus deus: quem qui ignorat, et ipsam iustitiam ignoret necesse est.

sed putemus fieri posse ut aliquis naturali et ingenito bono ueras uirtutes capiat, qualem fuisse Cimonem Athenis accepimus, qui et egentibus stipem dedit et pauperes inuitauit et nudos induit, tamen cum illud unum quod est maximum deest, agnitio dei, iam bona illa omnia superuacua sunt et inania, ut frustra in iis adsequendis laborauerit.

omnis enim iustitia eius similis erit humano corpori caput non habenti: in quo tametsi membra omnia et locis suis constent et figura et habitudine, tamen quoniam deest id quod est omnium principale, et uita et omni sensu caret.

itaque membra illa formam tantummodo membrorum habent, usum non habent, tam scilicet quam caput sine corpore. cui similis est qui cum deum non ignoret, uiuit iniuste: id enim solum habet quod est summum, sed frustra, quoniam uirtutibus tamquam membris eget.