Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
hinc iam procliuis est ad malitiam gradus per ignorantiam ueri ac singularis boni, quia deus, quem nosse refugit, fons est ipse bonitatis: uel si iustitiam sequi uolet, diuini tamen iuris ignarus gentis suae leges, tamquam uerum ius amplectetur, quas non utique iustitia, sed utilitas repperit.
cur enim per omnes populos diuersa et uana iura sunt condita, nisi quod una quaeque gens id sibi sanxit quod putauit rebus suis utile?
quantum autem ab iustitia recedat utilitas, populus ipse Romanus docet, qui per fetiales bella indicendo et legitime iniurias faciendo semperque aliena capiendo atque rapiendo possessionem sibi totius orbis comparauit.
uerum hi iustos se putant, si contra leges suas nihil faciant: quod etiam timori adscribi potest, si praesentium poenarum metu sceleribus abstineant.