Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
haec res efficit ut philosophi etiamsi natura sint boni, tamen nihil sciant, nihil sapiant. omnis doctrina et uirtus eorum sine capite est, quia deum nesciunt, qui est uirtutis ac doctrinae caput. quem qui non adgnoscit, licet uideat, caecus est, licet audiat, surdus, licet loquatur, elinguis est.
cum uero conditorem rerum parentemque cognouerit, tunc et uidebit et audiet et loquetur. habere enim caput coepit, in quo sunt sensus omnes conlocati hoc est oculi et aures et lingua.
nam profecto is uidet qui ueritatem, in qua deus est, uel deum, in quo ueritas est, oculis cordis aspexerit, is audit qui diuinas uoces ac praecepta uitalia pectori suo adfigit, is loquitur qui caelestia disserens uirtutem ac maiestatem dei singularis enarrat.
quare non est dubium quin impius sit quisquis deum non adgnouerit, omnesque uirtutes eius, quas habere aut tenere se putat., in illa mortifera uia reperiuntur, quae est tota tenebrarum.
quapropter nihil est quod sibi aliquis gratuletur, si has inanes uirtutes adeptus est, quia non tantum miser, qui bonis praesentibus careat, sed etiam stultus sit necesse est, qui labores in uita sua maximos suscipiat in cassum.
nam adempta spe immortalitatis quam deus pollicetur in sua religione uersantibus, cuius adsequendae [*](B(G)RHPV/ 1 et] *et (s er.) s. I. add. B3 2 ruiuet B3 *is (h er.) B 5 scient H nihil] quod nihil H sapieant B, sapient H 6 omnis] omnis enim H 7 uirtus P non] n s. I. al. m. R in [q]ue[m qu](i) [non] desinit codicis G pag. 128(59), sequitnr pag. 129 (31), cuius in uerss. 1-13 nonnulla legi poterant 8 surdus est H 9 suum rerum V 11 caputj uocem caput H co[e]pit. V omnis P1 (corr. P3) V 12 hoc] id R oculis R; an (et) oculi ? cf. 6 et uidebit..is (h er.) B 13 quo] qua R 14 aspecserit BI, corr. B2 is om. PV ac] et R ufltalia P3 15 peccatori P1 (ca del. P3) V adfigitis (tamen is sequitur) R, adfligit P\' (1 expunx. P3) V is om. Bl (add. B2) G 16 ac maiestatem in mg. H* 17 adgnouerit (d del. m. 3) B 18 quis BI, corr. B3, alia correctio a m.2 facta nunc erasa est putat in] putent B\', corr. B3 mortis fera R 19 an reperiantur ? 20 aliqui R 21 praesentibus] praeceptis BI, corr. B1 23 aderept.a Bt, abrepta B2, dempta PV spem Bl, corr. B\' )
nam si uirtus est egestatem exilium dolorem mortem, quae timentur a ceteris, pati fortiter ac subire, quid tandem in se boni habet, cur eam philosophi propter se ipsam dicant expetendam ? nimirum superuacuis et inanibus poenis delectantur quibus licet agere tranquille.
si enim mortales sunt auimae, si uirtus dissoluto corpore nihil futura est, quid fugimus adtributa nobis bona quasi aut ingrati aut indigni qui diuinis muneribus perfruamur? quae bona ut habeamus, scelerate inpieque uiuendum est, quia uirtutem id est iustitiam paupertas sequitur.
sanus igitur non est qui nulla spe maiore proposita iis bonis quibus ceteri utuntur in uita, labores et cruciatus et miserias anteponat.