Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
illos enim qui aut uoluptates aut diuitias non refugiunt, ab hac publica et celebri uia modice segregat, eos autem qui aut uirtutem sequi uolunt aut contemptum rerum profitentur, per confragosa quaedam praecipitia trahit.
sed tamen illa omnia itinera quae speciem bonorum ostentant non sunt aliae uiae, sed deuerticula et semitae, quae uidentur quidem ab illa communi dextrouersum separari, ad eandem tamen et ad unum omnes exitum sub ipso fine referuntur.