Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
huius dux praeuaricator ac subdolus, ut uideatur esse discrimen aliquod falsi et ueri, mali et boni, alia ducit luxuriosos alia eos qui frugi appellantur, alia inperitos alia doctos, alia inertes alia strenuos, alia stultos alia philosophos, et eos quidem non uno tramite.
illos enim qui aut uoluptates aut diuitias non refugiunt, ab hac publica et celebri uia modice segregat, eos autem qui aut uirtutem sequi uolunt aut contemptum rerum profitentur, per confragosa quaedam praecipitia trahit.
sed tamen illa omnia itinera quae speciem bonorum ostentant non sunt aliae uiae, sed deuerticula et semitae, quae uidentur quidem ab illa communi dextrouersum separari, ad eandem tamen et ad unum omnes exitum sub ipso fine referuntur.
ibi enim dux ille coniungit omnes ubi opus fuerat bonos a malis, fortes ab inertibus, sapientes a stultis separari, in deorum scilicet cultu, in quo ille uniuersos, [*](B(G)RHPV] 1 aperto B\' (operto sic B3) H esse B, etsset. P2 potuit B1, uoluit B2 in uia sua posuit R 2 aspernerentur Bl, corr. B2 ueritate* (m er.) B quae H 3 requiribant sic Bl, requaerebant sic B3 4 fugare B1, corr. B* idque B illum Bx, corr. B* perditiones B1, corr. B2 mortes B1, corr. B1 uiuã ex uenia V 5 ostendit] constatuit R generis B uita* (e er.) B 6 idjii P, hi V praeuaricatur R 7 umali (et er.) B 8 luxuriosus Blpac, corr. BiP m. 1 uel 2 appel- lentur R 9 inperitus B1, corr. B2 doctus B1, corr. B2 inertis B\', corr. B2 streuuVs B* stultus B1, corr. B7 12 celebri uia] celebria H autj ut R uirtute H 13 conStentur PV per] pro R fragosa BPI, c 8. I. add. P3, confrugosa R 14 uquaedam (ad er.) B omnia illa B 15 ostentaWt B2, ostendant P1 (corr. P3) V aliae uiae] cliuuie i (e minus cert.) sicB1, cluosa B2 deuerticula (sic corr. \'n. 3) P, deuerticula (s. I. e er.) V 16 semite BxPl (corr. B2 P3) V illo H 17 euudem RH 18 a <F)[in]<e) incipit codicis G pag. 124 (26) paene tota lecta referunt R 19 fuena,t (a m. 3 ?) P fortis RVIJC, fontes P 20 ab H in deorum] id eorum H scilicet in (In add. m. 2) deorum scilicet B, idem in G fuisse uestigia et spatia indicant cultu] multi H uniuersus P1 (corr. P3) V )