Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quomodo enim praecursor eius uiae cuius uis et potestas omnis in fallendo est, uniuersos in fraudem posset inducere, nisi ueri similia hominibus ostentaret? deus enim, ut immortale illud arcanum eius [*]( 14 libro praecedente] c. 14. ) [*](AUCTORES 9] cf. pag. 504.8. ) [*](BRHPVj 1 generabant Bx, corr. B3 sapientiae H 2 confessione* (m er.) B 3 sapientia* (e er.) B et iis — iustitia est om. PJ (in inf. mg. add. P2) V his BH i uirtutes B1, corr. B2 5 non om. P iustis Pl (corr. P3) V 6 post sapiens add. quod B2 iustus — sapiens om. B, — nemo om. Rest] nullus est R 7 erudibit Bl, corr. B1 8 confessa (~ m. 2) B, confisam V 9 uirtutes B\', corr. B1 11 occaisum B 12 habe*t (n er.) B et disciplinaruni om. R disciplinam J31, disciplinae B2 13 in uita om. R dissimilis P in uia (cxp. m. 2) P illa uia V 14 simile aliquid B praelcedJelute, (eed m. 2, nte m. 3, praeteriti fuisse uid.) B 15 stultitia. (e er.) B, stultit,i*p (c er.) P 16 similis Bt, in ras. corr. B7, similae RH arripiunt edd. ii R, hi cett. stultitiam] iustitiam H 17 *ut B siiCj B2 19 i*inaginem fn er.) V hinc fere incepit codicis G pag. 123 (25), in qua nihil legi poterat speciemqui B\', corr. B1 reniml P2 21 faudem P 22 ostenderet B immortalitatem rital (add. m. 2; om. illud) arcanum B )
itaque illam perditionis ac mortis uiaui multiplicem ostendit, uel quod multa sunt genera uitae uel quod dii multi qui coluntur.
huius dux praeuaricator ac subdolus, ut uideatur esse discrimen aliquod falsi et ueri, mali et boni, alia ducit luxuriosos alia eos qui frugi appellantur, alia inperitos alia doctos, alia inertes alia strenuos, alia stultos alia philosophos, et eos quidem non uno tramite.
illos enim qui aut uoluptates aut diuitias non refugiunt, ab hac publica et celebri uia modice segregat, eos autem qui aut uirtutem sequi uolunt aut contemptum rerum profitentur, per confragosa quaedam praecipitia trahit.
sed tamen illa omnia itinera quae speciem bonorum ostentant non sunt aliae uiae, sed deuerticula et semitae, quae uidentur quidem ab illa communi dextrouersum separari, ad eandem tamen et ad unum omnes exitum sub ipso fine referuntur.