Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Nam illi omnes qui per aliorum confessam stultitiam sapientes existimantur, specie uirtutis inducti umbras et imagines adprehendunt, nihil uerum. quod ea fit ratione, quoniam uia illa mendax, quae fert ad occasum, multos tramites habet propter studiorum et disciplinarum uarietatem, quae sunt in uita hominum dissimiles atque diuersae.
nam sicut uia illa sapientiae habet aliquid simile stultitiae, quod libro praecedente monstrauimus, ita haec cum sit tota stultitiae, habet aliquid simile sapientiae, quod adripiant ii qui stultitiam publicam intellegunt: et ut habet uitia manifesta, sic habet aliquid quod simile uideatur esse uirtuti, ut habet apertum scelus, sic imaginem quandam speciemque iustitiae.