Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

praecipiunt enim quibus modis et quibus artibus res familiaris quaerenda sit, quia uident male quaeri solere. sed huiusmodi uirtus non est proposita sapienti: nec enim uirtus est opes quaerere, quarum neque inuentio neque possessio in nostra potestate est. itaque et quaesitu et obtentu faciliores sunt malis quam bonis.

non potest ergo uirtus esse in iis rebus quaerendis in quarum contemptu uis ac ratio uirtutis apparet, nec ad ea ipsa transfugiet quae magno et excelso animo calcare ac proterere gestit, neque fas est animam caelestibus intentam bonis, ut haec fragilia sibi conparet, ab inmortalibus suis opibus auocari, sed potissimum in iis rebus conparandis uirtutis ratio consistit quas nobis nec homo ullus nec mors ipsa possit auferre.