Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

praecipiunt enim quibus modis et quibus artibus res familiaris quaerenda sit, quia uident male quaeri solere. sed huiusmodi uirtus non est proposita sapienti: nec enim uirtus est opes quaerere, quarum neque inuentio neque possessio in nostra potestate est. itaque et quaesitu et obtentu faciliores sunt malis quam bonis.

non potest ergo uirtus esse in iis rebus quaerendis in quarum contemptu uis ac ratio uirtutis apparet, nec ad ea ipsa transfugiet quae magno et excelso animo calcare ac proterere gestit, neque fas est animam caelestibus intentam bonis, ut haec fragilia sibi conparet, ab inmortalibus suis opibus auocari, sed potissimum in iis rebus conparandis uirtutis ratio consistit quas nobis nec homo ullus nec mors ipsa possit auferre.

cum haec ita se habeant, illut quod sequitur uerum est:

  1. uirtus, diuitiis pretium persoluere posse
  2. .
qui uersus idem fere significat quod primi duo. sed ne- . que ipse neque quisquam philosophorum scire potuit pretium ipsum uel quale uel quod sit. id enim poeta et illi omnes quos secutus est putauerunt recte opibus uti, hoc est frugi esse, non instruere conuiuia sumptuose, non largiri temere, non [*](AUCTORES 8] cf. Cic. de off. m 5, 24. 14] cf. pag. 495, 8. ) [*](BRHSPY] 1 upraecipiunt (ad er.) B enim] etiam H familiares BV2 e, s. I. sit V mala H, malae V huius mundi H 3 sapienti\'** (\' distinctionem add. m. 1, add. m. 3) B est opes - ergo uirtus (6) om. R 4 nostra S 5 quaesitu Heumannus, quaestu BRSPV. quaestus H obtentus H 6 iis R, his cett. 7 contemtu (m in ras. ex n m. 2) B apparet (alt. a in ras. ex 3 lilt., quarum tertia e, tn. 2) B ▼ 9 protegere B, pro*iterere (p er., t vi. 2) P animum P intentam (corr. m. 3) P 10 bona* (m er.) H iab iamortalibus B* immortalitatibus H opibus cum codd. recent. Buenemannus, operibus C 11 iis R, his cett. conparendis P1 (e in a corr. P7) V uirtutis (tis ex tib; m.2?) S 12 posset B, potest H 13 est] sed H 14 cf. ad pag. 565,11 diuitiis] ac uitiis R praemiu (miu in ras. ex tiu ut uid. m. 3) B, ptium SV possit H 15 fere om. B primo pI, in ras. corr. P3 16 ad ipse fort. conferendum pag. 396, 1 (409, 16); an poeta addendum ? pro quo Lucilius coni. SchoeUius et Thilo 17 ipsum uel om. R id] idem H enim B1 olli P 18 frigi P1, corr. P1 19 sumptuosi Bl, corr. Bl, sumptuese S, sumptioso (alt. o minus cert.) Px, sumptjose Ps, sumptiose V temere (pr. e ex i m.2) P )
501
effundere in res superuacuas aut turpes rem familiarem.

dicet aliquis fortasse: \'quid tu? negasne hanc esse uirtutem?\' non equidem nego, contraria enim uidear probare, si negem, sed ueram nego, quia non sit illa caelestis, sed tota terrena, quandoquidem nihil efficit nisi quod remaneat in terra. quid sit autem recte opibus uti et qui sit ex diuitiis fructus petendus decla-. rabo apertius, cum de pietatis officio loqui coepero.

iam cetera quae sequuntur nullo modo uera sunt. nam inprobis inimicitias indicere, aut bonorum defensionem suscipere potest cum malis esse commune.

quidam enim probitate ficta uiam sibi ad potentiam muniunt faciuntque multa quae boni solent, eo quidem promptius quod fallendi gratia faciunt. utinamque tam facile esset praestare quam facile est simulare bonitatem!