Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

fons autem bonorum deus est, malorum uero ille scilicet diuini nominis semper inimicus, de quo saepe diximus: ab his duobus principiis bona malaque oriuntur.

quae ueniunt a deo, hanc habent rationem, ut inmortalitatem parent, quod est summum bonum: quae autem ab illo altero, id habent officium, ut a caelestibus auocatum terrenisque demersum ad poenam interficiant sempiternam, quod est summum malum.

num igitur dubium est quin illi omnes quid esset bonum et malum ignoraueriut, qui nec deum nec aduersarium dei scierunt?

itaque finem bonorum ad corpus et ad hanc uitam breuem retulerunt, quam scilicet solui et occidere necesse est, non sunt progressi ulterius, sed omnia eorum praecepta et omnia quae inducunt bona, terrae inhaerent et humi iacent, quoniam simul cum corpore, quod est terra, moriuntur.