Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

si ergo et philosophis ipsorum confessione adempta sapientia est et iis qui iusti habiti sunt adempta iustitia est, omnes igitur illae uirtutis descriptiones falsae sint necesse est, quia quae sit uera uirtus scire non potest nisi iustus ac sapiens. iustus autem ac sapiens nemo est nisi quem deus praeceptis caelestibus erudiuit.

Nam illi omnes qui per aliorum confessam stultitiam sapientes existimantur, specie uirtutis inducti umbras et imagines adprehendunt, nihil uerum. quod ea fit ratione, quoniam uia illa mendax, quae fert ad occasum, multos tramites habet propter studiorum et disciplinarum uarietatem, quae sunt in uita hominum dissimiles atque diuersae.

nam sicut uia illa sapientiae habet aliquid simile stultitiae, quod libro praecedente monstrauimus, ita haec cum sit tota stultitiae, habet aliquid simile sapientiae, quod adripiant ii qui stultitiam publicam intellegunt: et ut habet uitia manifesta, sic habet aliquid quod simile uideatur esse uirtuti, ut habet apertum scelus, sic imaginem quandam speciemque iustitiae.