Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quid? sapientiam nonne idem confitetur in philosophis esse nullam? aut cum Fabricius inquit aut Aristides iustus nominatur, aut ab illis fortitudinis aut ab hoc iustitiae tamquam a sapiente petitur exemplum. nemo enim horum sic sapiens, ut sapientem uolumus in-
tellegi, nec ii qui sapientes habiti et nominati, Ma.rcus Cato et Gaius Laelius, sapientes fuerunt, ne illi quidem septem, sed ex mediorum officiorum frequentia [*](AUCTORES 6] de off. III 17, 69. 13] ibid. III 4, 16. ) [*](B(G)RHPV] 1 **iustitiam (In er.) B, iustitiam H ne* (c er.) B, nec P1, corr. P3 2 stultitiae] iniustitiae R disciplina et] disciplinae PY 3 officiosis B disputa*»nt (re er.) B, (di)s[p ]utaren[ t] G 4 atfcommodatur Ps, acumudatur ut uid. V0*, corr. m. 1 5 mortemque H 7 iugis (g ex r) B* permanetqui BI, germaneque B3 iustitiam B, iustitia R 8 umbrae B 9 eas codd. Cic. ipsas] iras R 10 ab] ex codd. Cic. 11 \'et\' B3 iustitia R qua (~ m. 3) B 12 eidem P 13 apud Cic. ante aut cum haec nec uero cum duo Decii aut duo Scipiones fortes uiri commemorantur, quae, cum pag. 505,3 nominentur iusti tantum et iustitia, consulto, sed parum considerate omisisse Lad. uidetur fabricibus V inquit om. B aut Aristides C (nisi quod aut otn. R) cum codd. Cic., eicit HeusingenuJ, ut Aristides Baiterus 14 illo R ab hoc] ab his codd. Cic. 15 iustitia P1 (corr. P3) V exemplo Bl, corr. B3 in exemplu[m] desinit codicis G pag. 121 (147), sequitur pag. 122 (148), cuius in uerss. 1. 2 perpauca legi poterant 16 sapieus] sapiens est B, [sa](pi)en[se]s[t] G sapiens ut om. H 17 ii edd., hi BHPV, hii R sapientes C cum codd. Cic., sapientes (sunt) edd. Cic. habentur et nominantur B nominati Marcus] nominatim PV 18 nerc1 P3 ille Bl, corr. B2 19 ex] et H frequentiam Bl, m del. B3 )
si ergo et philosophis ipsorum confessione adempta sapientia est et iis qui iusti habiti sunt adempta iustitia est, omnes igitur illae uirtutis descriptiones falsae sint necesse est, quia quae sit uera uirtus scire non potest nisi iustus ac sapiens. iustus autem ac sapiens nemo est nisi quem deus praeceptis caelestibus erudiuit.
Nam illi omnes qui per aliorum confessam stultitiam sapientes existimantur, specie uirtutis inducti umbras et imagines adprehendunt, nihil uerum. quod ea fit ratione, quoniam uia illa mendax, quae fert ad occasum, multos tramites habet propter studiorum et disciplinarum uarietatem, quae sunt in uita hominum dissimiles atque diuersae.