Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
itaque cum de officiis ad rem militarem pertinentibus disputant, neque ad iustitiam neque ad ueram uirtutem adcommodatur illa omnis oratio, sed ad hanc uitam moremque ciuilem, quem non esse iustitiam et res indicat et ipse Cicero testatus est.
sed nos inquit ueri iuris germanaeque iustitiae solidam et expressam effigiem nullam tenemus, umbra et imaginibus utimur: easque ipsas utinam sequeremur! feruntur enim ab optimis naturae et ueritatis exemplis. — umbra est igitur et imago iustitiae quam illi iustitiam putauerunt.