Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
uerum est enim Ciceronis illut: qui autem ciuium rationem dicunt habendam, externorum negant, dirimunt hi communem humani generis societatem, qua sublata beneficentia liberalitas bonitas iustitia funditus tollitur.
nam quomodo potest iustus esse qui nocet, qui odit, qui spoliat, qui occidit? quae omnia faciunt qui patriae prodesse nituntur. id enim ipsum prodesse quid sit, ignorant qui nihil putant utile, nihil commodum, nisi quod teneri manu potest: quod solum teneri non potest, quia eripi potest.
haec itaque ut ipsi appellant bona quisquis patriae adquisiuerit, hoc est qui euersis ciuitatibus gentibusque deletis aerarium pecunia referserit, agros ceperit, ciues suos locupletiores fecerit, hic laudibus fertur in caelum, in hoc putatur summa et perfecta esse uirtus. qui error non modo populi et imperitorum,* sed etiam [*](AUCTORES 7] de off. III 6,28. ) [*](B(G)BHPV] 1 [aue]<c)[tig](alia) G meliora BH, (me)[lior](a) G toon1 Pl utique (i ras. ex u) B uirtuteesse B\', uirtutisesse B1, uirc tutissed B3 uirtutium P, uirtutum sic V rsuntl B3 euersionis Bx, corr. B2 3 tollitur (ante alieni) om. B, defuisse in G uestigiis et spatiis indicatur 5 fulseriwt B3 6 enim om. V 8 hi (uel hii) dirimunt rodd. Cic. communa sic R 9 humani generis RHPV cum codd. Cic., generis humani B quA P3 beneficientia HV, beneficia P 11 qui odit qui spoliat in mg. H2 12 quae] qui B1, corr. B2 nitunturprodesse om. R 13 prodeesse B 14 utile\'* (m er., \' distinctionem add. m. 2) B in q[ uo ](d teneri manu) desinit codicis G pag. 120 (30), sequitur pag. 121 (147), cuius in furss. 1-17 et 26-31 nonnulla legi poterant 16 patriare\' B1 adquisiuerit BJHPV, adquisierit R, quesierit Bx, quaesiuerit Bl, quaesierit G 17 gentibus RH refer*serit (t er.) B, s. I. uox a m. 2 addita, nunc erasa, refers[a]erit G 18 goeperit Bl, corr. B2, coeperit H, croleperit P3 locupletatiores Bx, ta del. B3, locupletioris R 20 imperatorum Bi, inperitorum corr. B3, imperitorum (sic corr. m. 3) P )
itaque cum de officiis ad rem militarem pertinentibus disputant, neque ad iustitiam neque ad ueram uirtutem adcommodatur illa omnis oratio, sed ad hanc uitam moremque ciuilem, quem non esse iustitiam et res indicat et ipse Cicero testatus est.
sed nos inquit ueri iuris germanaeque iustitiae solidam et expressam effigiem nullam tenemus, umbra et imaginibus utimur: easque ipsas utinam sequeremur! feruntur enim ab optimis naturae et ueritatis exemplis. — umbra est igitur et imago iustitiae quam illi iustitiam putauerunt.