Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

in primis enim tollitur humanae societatis coniunctio, tollitur innocentia, tollitur alieni abstinentia, tollitur denique ipsa iustitia: quae discidium generis humani ferre non potest et ubicumque arma fulserint, hinc eam fugari et exterminari necesse est.

uerum est enim Ciceronis illut: qui autem ciuium rationem dicunt habendam, externorum negant, dirimunt hi communem humani generis societatem, qua sublata beneficentia liberalitas bonitas iustitia funditus tollitur.

nam quomodo potest iustus esse qui nocet, qui odit, qui spoliat, qui occidit? quae omnia faciunt qui patriae prodesse nituntur. id enim ipsum prodesse quid sit, ignorant qui nihil putant utile, nihil commodum, nisi quod teneri manu potest: quod solum teneri non potest, quia eripi potest.