Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

an ahquis ignorat quotiens melior iustiorque pars uicta sit? hinc semper dominationes acerbae in ciues extiterunt.

plena est exemplis omms historia, sed nos contenti erimus uno. Gnaeus Pompeius bonorum uoluit esse defensor, siquidem pro re publica, pro senatu, pro libertate arma suscepit. idem tamen uictus cum ipsa libertate occidit et a spadonibus Aegyptiis detruncatus insepultus abiectus est.

non est igitur uirtus aut hostem malorum esse aut defensorem bonorum, quia uirtus incertis casibus non potest esse subiecta.