Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed hi cum esse coeperint propositi ac uoti sui conpotes et summum potentiae gradum ceperint, tum uero simulatione deposita mores suos detegunt, rapiunt omnia et uiolant et uexant eosque ipsos bonos quorum causam susceperant insequuntur et gradus per quos ascenderunt amputant, ne quis illos contra ipsos possit imitari.

uerum tamen putemus hoc [*]( 6 declarabo apertius] c. 11 ss. ) [*](AUCTORES 8 s.] cf. pag. 495,10 s. ) [*](B(G)RHS(-14)PV] 1 effuwdere P3 dicit B\', corr. B3 2 quid O om. R non equidem] non quidem R, nequidem S 3 uidear (sic corr. m. 2) B *probare (a ? er.) B negem (g ex c m. 2) H 4 uerum B illa (i ras, ex u) H sit om. V; pro sit habent est post terrena edd. terrene R 5 efficiat H terra R quid] quod H 6 qui] qui* (d er.) B declarabit (b ex u) sic R 7 iam in ras. ex iamne ut uid. B* 8 secuntur RP 9 honorum Bx, corr. B3 deftensioQem (1 er.) B a [sionem] incipit codicis G pag. 119 (29), cuius in uerss. 1-4 perpauca legi poterant 10 malis B3 enim om. R 11 ficta* (m er.) B faciuntque multa] faciunt J2 12 boni* (s er.) H 13 fale R esset] est B\', *s\'it B*, esse et P1 Cesset et P3) V .14 hii R in hi cum denuo deficit cod. S (fol. 131b) coeperunt Bar (u ras. in i corr.) P1 (corr. P2) V prApositi P3 15 coupote*s (n er.) B, computes pI, u in o corr. P3, coputes V post potentiae 8. I. suae PJ ceperint V, coeperiut BarRHP; mihi suspectum, malim adepti sint uel ascenderint uel sim., pr. coeperint eiciendum et pot. (tenere) gr. coeperint scribendum Schoellio uid. tunc B simulationem Pl, m del. P3 16 et uiolant om. R 17 causa (~ m. 3) B insequntur B, insecuntur R 18 ascenderant B 19 possit B\', corr. B2 )

502
officium non nisi boni esse, ut bonos defendat. at id suscipere facile est, implere difficile, quia cum te certamini congressionique commiseris, in arbitrio dei, non tuo posita uictoria est, et plerumque inprobi et numero et conspiratione sunt potentiores quam boni, ut ad eos superandos non tam uirtus sit quam felicitas necessaria.

an ahquis ignorat quotiens melior iustiorque pars uicta sit? hinc semper dominationes acerbae in ciues extiterunt.

plena est exemplis omms historia, sed nos contenti erimus uno. Gnaeus Pompeius bonorum uoluit esse defensor, siquidem pro re publica, pro senatu, pro libertate arma suscepit. idem tamen uictus cum ipsa libertate occidit et a spadonibus Aegyptiis detruncatus insepultus abiectus est.