Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

dicet aliquis fortasse: \'quid tu? negasne hanc esse uirtutem?\' non equidem nego, contraria enim uidear probare, si negem, sed ueram nego, quia non sit illa caelestis, sed tota terrena, quandoquidem nihil efficit nisi quod remaneat in terra. quid sit autem recte opibus uti et qui sit ex diuitiis fructus petendus decla-. rabo apertius, cum de pietatis officio loqui coepero.

iam cetera quae sequuntur nullo modo uera sunt. nam inprobis inimicitias indicere, aut bonorum defensionem suscipere potest cum malis esse commune.

quidam enim probitate ficta uiam sibi ad potentiam muniunt faciuntque multa quae boni solent, eo quidem promptius quod fallendi gratia faciunt. utinamque tam facile esset praestare quam facile est simulare bonitatem!

sed hi cum esse coeperint propositi ac uoti sui conpotes et summum potentiae gradum ceperint, tum uero simulatione deposita mores suos detegunt, rapiunt omnia et uiolant et uexant eosque ipsos bonos quorum causam susceperant insequuntur et gradus per quos ascenderunt amputant, ne quis illos contra ipsos possit imitari.