Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
ergo uniuersa scelera et flagitia his commotionibus uirtute sedatis ex hominum uita moribusque tollentur. quae sedatio commotionum et adfectuum hanc habet rationem, ut omnia recta faciamus.
omne igitur uirtutis officium est non peccare. quo profecto fungi non potest qui deum nescit, quoniam ignoratio eius a quo bona oriuntur, inprudentem inpingat in uitia necesse est.
itaque ut breuius et significantius utriusque rei summa officia determinem, scientia est deum nosse, uirtus colere: in illo sapientia, in hoc iustitia continetur.
Dixi, quod erat primum, scientiam boni non esse uirtutem, deinde, quid sit uirtus et in quo sit: sequitur ut id quoque ipsum, quid sit bonum et malum, nescisse philosophos breuiter ostendam, quia paene declaratum est in libro tertio, cum de summo bono disputarem.