Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
item si cupiditas temperetur, nemo terra marique grassabitur, nemo exercitum ducet, ut rapiat et uastet aliena.
item si ardor libidinum conprimatur, omnis aetas et sexus retinebit suam sanctitatem, nemo quidquam pudendum aut patietur aut faciet.
ergo uniuersa scelera et flagitia his commotionibus uirtute sedatis ex hominum uita moribusque tollentur. quae sedatio commotionum et adfectuum hanc habet rationem, ut omnia recta faciamus.