Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

si enim commotionis huius quae ira dicitur impetus retundatur, omnes hominum contentiones malae sopientur, nemo insidiabitur, nemo prosiliet ad nocendum.

item si cupiditas temperetur, nemo terra marique grassabitur, nemo exercitum ducet, ut rapiat et uastet aliena.

item si ardor libidinum conprimatur, omnis aetas et sexus retinebit suam sanctitatem, nemo quidquam pudendum aut patietur aut faciet.

ergo uniuersa scelera et flagitia his commotionibus uirtute sedatis ex hominum uita moribusque tollentur. quae sedatio commotionum et adfectuum hanc habet rationem, ut omnia recta faciamus.

omne igitur uirtutis officium est non peccare. quo profecto fungi non potest qui deum nescit, quoniam ignoratio eius a quo bona oriuntur, inprudentem inpingat in uitia necesse est.