Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ex hoc igitur apparet aliut esse scientiam boni malique, aliut uirtutem, quod potest esse scientia sine uirtute, sicut in plurimis philo-_ sophorum fuit. in quo, quoniam recte ad culpam pertinet non fecisse quae scieris, recte uoluntas praua et uitiosus animus, quem ignoratio excusare non potest, punietur.

ergo sicut uirtus non est bonum ac malum scire, ita uirtus est bonum facere, malum non facere. et tamen scientia sic cum uirtute coniuncta est, ut scientia praecedat uirtutem, uirtus sequatur scientiam, quia nihil prodest cognitio, nisi et actio subsequatur. Horatius igitur paulo melius:

  1. uirtus est uitium fugere et sapientia prima,
sed inepte, quod eam contrario terminauit, ut si diceret: \'bonum est quod malum non est\'. cum enim quid sit uirtus nescio, ne uitium quidem quid sit scio. utrumque igitur indiget definitione, quia natura rei talis est, ut utrumque aut intellegi aut non intellegi sit necesse.

uerum nos faciamus quod ille debuit. uirtus est iram cohibere, cupiditatem conpescere, libidinem refrenare: id est enim uitium fugere. nam fere omnia [*](AUCTORES 13] ep. I 1, 41. ) [*](BRHSPVj 1 fallit S 2 illte1 B9 cupitas P 3 scientia r m. 2) B 4 quia B2 (quod Bl) S, quid H scientia* (m er.) B uirtute* (m er.) B 6 uolumptas BI, corr. B3, uoluptas S 7 quem] qurale B* 8 ita ut (exp. m. 2) P fest1 S2 9 sicrclum B2 sic cum — scientia om. R scientia* (m er.) B 10 scientia (~ m. 3) B 11 prodeest B cognitio nisi et] cognitionised B\', corr. B3 consequatur BH, subsequatur scientiam (scientiam s. I. add. P2) SP 12 ho* Hatius (no er.) H 13 fugire Bl, corr. BJ proma Bl, primS B3 \'librariorum errore aut uerba et sapientia prima adiecta sunt aut uerba stultitia caruisse (Horat. uers. 42) omissa* uix recte Fritzschius, immo stultitia caruisse omisisse Lact. ipse uidetur; cf. 9-12; 498, 16 14 eam rel contrario PJ 16 ne uitium — scio om. R utrum P1 (corr. Pl)V igitur om. R ind(i)glet (et in ras. ex 2 litt., quarum prior a, m. 3) B liri definitione (in in ras. tn. 2, exp. m. 3) B 17 ut om. B ut aut utrumque H 18 sit necesse est (exp. m. 3) B quid B1, corr. B1 19 debuit om. B\\ noluit B7 conspicere B\', ras. et s. I. corr. B3 20 uitium bis pI, alt. del, PJ fugire Bl, co-rr. B3 ) [*]( XVIIII. Lact. 1. ) [*]( 32 )

498
quae fiunt iniuste atque inprobe, ab his oriuntur adfectibus.

si enim commotionis huius quae ira dicitur impetus retundatur, omnes hominum contentiones malae sopientur, nemo insidiabitur, nemo prosiliet ad nocendum.