Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ex hoc igitur apparet aliut esse scientiam boni malique, aliut uirtutem, quod potest esse scientia sine uirtute, sicut in plurimis philo-_ sophorum fuit. in quo, quoniam recte ad culpam pertinet non fecisse quae scieris, recte uoluntas praua et uitiosus animus, quem ignoratio excusare non potest, punietur.

ergo sicut uirtus non est bonum ac malum scire, ita uirtus est bonum facere, malum non facere. et tamen scientia sic cum uirtute coniuncta est, ut scientia praecedat uirtutem, uirtus sequatur scientiam, quia nihil prodest cognitio, nisi et actio subsequatur. Horatius igitur paulo melius: