Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quos autem pios uiderit, uariis inplicat religionibus, ut impios faciat. iis uero qui sapientiam quaerunt, philosophiam in oculos inpingit, ut specie lucis excaecet, ne quis conprehendat ac teneat ueritatem.

sic hominibus obstruxit aditus omnes et obsaepsit uias publicis laetus erroribus. quos ut discutere possemus ipsumque auctorem malorum uincere, inluminauit nos deus et armauit uera caelestique uirtute. de qua nunc mihi disserendum est.

Sed priusquam singulas uirtutes exponere incipio, determinanda est ipsa uirtus, quam non recte philosophi definierunt, quid esset aut in quibus rebus, quid operis, quid haberet officii. nomen itaque solum retinuerunt, uim uero et rationem et effectum perdiderunt.