Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
alios inflat ambitionibus: ii sunt qui ad gerendos magistratus omnem uitae suae operam curamque conuertunt, ut fastos signent et annis nomen inponant.
quorundam cupiditas tendit altius, non ut prouincias tempora!! gladio regant, sed ut infinita et perpetua potestate dominos se dici uelint uniuersi generis humani.
quos autem pios uiderit, uariis inplicat religionibus, ut impios faciat. iis uero qui sapientiam quaerunt, philosophiam in oculos inpingit, ut specie lucis excaecet, ne quis conprehendat ac teneat ueritatem.
sic hominibus obstruxit aditus omnes et obsaepsit uias publicis laetus erroribus. quos ut discutere possemus ipsumque auctorem malorum uincere, inluminauit nos deus et armauit uera caelestique uirtute. de qua nunc mihi disserendum est.
Sed priusquam singulas uirtutes exponere incipio, determinanda est ipsa uirtus, quam non recte philosophi definierunt, quid esset aut in quibus rebus, quid operis, quid haberet officii. nomen itaque solum retinuerunt, uim uero et rationem et effectum perdiderunt.
quaecumque autem in definitionem uirtutis solent dicere, paucis uersibus colligit et enarrat Lucilius, quos malo equidem ponere, ne dum multorum sententias refello, sim longior quam necesse est. [*](B(G)RHSPV] 1 possint (e s. 1. er.) B 3 oderunt H, oderit Vac aliis B\\ corr. B1 ii edd., hi BRHSPV, hii G 4 [r]egendos G magistratos B\\ corr. B3 5 et] ut B\', corr. B* annum (ex annis) sic B3 6 quorumdam B\', corr. B3 temperali B\', corr. B2 7 regnant P infinita etJ infinitate H 8 uniuerso (o ex i m. 2) generi. (s er.) humano B 9 uanis RH religionirbuls Pl impiis Pne his BHSP1 (corr. P3) V 10 oculis H inpigit PV utM Pl speciem B 12 obstrucsit B\', corr. B2 omnis B1 (corr. B2) RPV obsetpjsit B3, obaepsit R uia B\', corr. B2 13 laetas H discere H arulctorem B3 14 inluminabit B\', corr. B2 uere Bl, corr. B2 15 disserendu (~ m. 3) B 16 incipiam edd. 18 post operis add. aut B3 habetct B7, habeat ceit. 20 in om. R definitionem BarGS, definitione BprRHPV, recte? in <de)[finit]<i)[o]nem [u]<ir) desinit codicis G pag. 118 (86) 21 uersibus (s et bu in ras. ex u et eodem bu ? m. 2) B lucilium B\', corr. B2 22 supra malo add. magis nolo m. al. R *equidem (a er.) B ne] sed ne H, nec P multorum add. B3 23 refello sim] non refello sin H )