Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
et cum in hac terrena militia tantum homines laboris exhauriant, ut ea sibi pariant quae possunt eodem modo perire quo parta sunt, certe nobis nullus labor recusandus est, quibus id adquiritur quod nullo modo possit amitti.
uoluit enim deus, qui hominem ad hanc militiam genuit, expeditos in acie stare et intentis acriter animis ad unius hostis insidias uel apertos impetus uigilare, qui nos, sicut periti et exercitati duces solent, uariis artibus captat pro cuiusque natura et moribus saeuiens.