Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sic in omni hac uita, quia nobis aduersarium deus reseruauit, ut possemus capere uirtutem, omittenda est praesens uoluptas, ne hostis opprimat, uigilandum, stationes agendae, militares expeditiones obeundae, fundendus ad ultimum cruor, omnia denique amara et grauia patienter ferenda, eo quidem promptius, quod nobis imperator noster deus praemia pro laboribus aeterna constituit.

et cum in hac terrena militia tantum homines laboris exhauriant, ut ea sibi pariant quae possunt eodem modo perire quo parta sunt, certe nobis nullus labor recusandus est, quibus id adquiritur quod nullo modo possit amitti.