Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
iustus ergo quoniam durum asperumque iter ingressus est, contemptui derisui odio sit necesse est. omnes enim quos cupiditas aut uoluptas praecipites trahit, inuident ei qui uirtutem capere potuit et inique ferunt id habere aliquem quod ipsi non habent.
erit itaque pauper humilis ignobilis subiectus iniuriae et tamen omnia quae amara sunt perferens, (s)et si patientiam iugem ad summum illum gradum finemque perduxerit, dabitur ei corona uirtutis et a deo pro laboribus quos in uita propter iustitiam pertulit inmortalitate donabitur.
hae sunt uiae quas deus humanae uitae adsignauit: in quibus singulis et bona ostendit et mala, sed ordine praepostero atque conuerso. in sua enim monstrauit temporaria prius mala cum aeternis bonis, qui est ordo melior, in altera temporaria prius bona cum aeternis malis, qui est ordo deterior, ut quicumque praesentia mala cum iustitia delegerit, maiora et certiora consequatur bona quam fuerunt illa quae spreuit, [*](EXPILA TORES 2 s. (durum — necesse est). 6 ss. (pauper — perferens)] Lucifer pag. 316, 12 - 16: durum - perferentes. ) [*](B(G)RHSPVJ 1 obtent R, obtinent V difficile (post quia; R et] uel H 2 durum asperumque] durumque P 3 contemptui licet derisui. odioque aput te sint Lucifer pag. 316,13; an propter hoc aput te fort. ap. Lact. aliquid uelut apud alios excidisse coniciendum est? si*t (n er.) B omnis//// JET2 4 aut] ac BG uoliijtas G trait S 5 id habere] inhabere Bl, corr. B2 aliquiem (sic) ex aliquid R 7 iniuriae et] iniuria ▼ esset R superferens B, [sup]erferens G 8 set scripsi, et C ingens et s linea dtl., sic S 9 fineque V perduxerit B3 10 labore P pertulit om. P immortalitatem B1 (Inmortalitate* B3) Har 11 donantur Bl, corr. B3 sunt] sunt enim H 12 ostendit] posuit R 13 sua BRl I Oi*D (sua R m. 2 uel al. m. poster.) BP1 V, [sua] G, suam H, *ua P1, una edd., sed cf. in uia sua c. 7, 3 e[n]i(mon)[st]<r)[auit] G monstraurit B2 constituit R temporalia BRH, temporal[i]a G, tempora S 14 alia R temporalia GH, temporara, sed alt. ra del. m. 2 S 15 in deterior ut desinit codicis G pag.115 (103), sequitur pag.116 (104), cuius in uerss.1-12 nonnulla legi poterant ut om. H 16 praesentia* (m er.) P iniustitia BarG, iustia R 17 consequetur H, consequantur (exp. m. 3) P quam] quae G fuerint P q- BI, quae B2 spresprebit Bl, **** spreuit B*, sprauit R\', spraeuit R2 quisquis] quit (s er.) P )
haec enim uita corporalis quia breuis est, idcirco et mala eius et bona breuia sint necesse est, illa uero spiritalis quae huic terrenae contraria est quoniam sempiterna est, idcirco et bona eius et mala sempiterna sunt.
ita fit ut et bonis breuibus mala aeterna et malis breuibus bona aeterna succedant. itaque cum simul \'proposita sint homini bona et mala, considerare unum quemque secum decet quanto satius sit perpetuis bonis mala breuia pensare quam pro breuibus et caducis bonis mala perpetua sustinere.
nam sicut in hoc saeculo cum est propositum cum hoste certamen, prius laborandum est, ut sis postmodum in otio, esuriendum sitiendum, aestus frigora perferenda, humi quiescendum uigilandum periclitandum est, ut saluis pignoribus et domo et re familiari et omnibus pacis ac