Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Una est itaque uirtutis ac bonorum uia, quae fert non in Elysios campos, ut poetae loquuntur, sed ad ipsam mundi arcem,

  1. at laeua malorum
  2. exercet poenas et ad impia Tartara mittit.

est enim criminatoris illius, qui prauis religionibus institutis auertit homines ab itinere caelesti et in uiam perditionis inducit.

cuius uiae species et figura sic est conposita in aspectum, ut plana et patens et omni genere florum atque fructuum delectabilis esse uideatur. in ea enim posuit deus omnia quae pro bonis habentur in terra, opulentiam dico, honorem quietem uoluptatem inlecebras omnes, sed cum his pariter iniustitiam crudelitatem superbiam perfidiam libidinem cupiditatem discordiam ignorantiam mendacium stultitiam ceteraque uitia. exitus autem huius uiae talis est.

cum uentum fuerit ad extremum, [*](EPITOME 4-11] c. 54, 3. ) [*](AUCTORES 5 (in Elysios campos). 7 s.] Verg. Aen. VI 542 s. ) [*](EXPILATOBES 1 s. 5-8] Lucifer pag. 315, 12 s. 14 s. ) [*](BRHSP(ab 8) Y] 2 aeternas addidi ex Lucifero pag. 315, 12 necesse est ad occasum et tenebras deferri aeternas, commendatur etiam uerbis supra pag.488,22 perenni luce potietur utrumque B1 (corr. B3) V proprietatem H 4 uirtutfs J33 ac om. R non B3 5 *elysios (a er.) B, elyseos V1 loquuntur (alt. u del. m. 3) B, locuntur R radl B3 7 ad Bl, corr. B3 leua B1 (corr. B3) HS 8 exercet om. V penas S inpia (n ex mjjB3, sic saepius mittet (e ex i) B7 a mittit denuo incipit cod. P: cf. ad pag. 485,11 9 enim om. S prauis (i ras. ex u) B 10 ab itinere] a uia R 11 uitae (exp. m. 3) P species et figura bis PI, alt. del. P3 figuraV (m er., \'distinctionem add. m. 2) B aspectu HPV, recte? 12 plena V potens B\', corr. B3, patiens (exp. m. 3) P et omni] omni H, _in omni P fluctu BI, fructuruml B2 13 posuit deus] posita sunt B1 tt (poswita sunt B3) P 14 terram P1, m del. P3 opelentiam (a ex u) V dico om. R 15 sed cum] secum H et iniustitiam H iniusticiam crudelitatem superbiam in inf. mg. P1 16 superbia (~ m. 2) B *per- fidiam (a er.) V 17 mendacium in mg. HJ 18 huius P2 ui*ae (t er.) H )

490
unde iam regredi non licet, cum omni sua pulchritudine tam subito praeciditur, ut non ante quis fraudem prospicere possit quam praecipitatus in altitudinem profundam cadat.