Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sapiens prorsus disputatio, si uirtutum ipsarum formas ac terminos scirent. non enim didicerant uel quae sint uel quid eas mercedis a deo maneat: quod nos his duobus libris docebimus. hi uero quia ignorabant aut dubitabant animas hominum inmortales esse, et uirtutes et uitia terrenis honoribus aut poenis aestimauerunt.
omnis ergo haec de duabus uiis disputatio ad frugalitatem ac luxuriam spectat. dicunt enim humanae uitae cursum Y litterae similem, quod unus quisque hominum cum primae adulescentiae limen adtigerit et in eum locum uenerit, partis ubi se uia findit in ambas, haereat nutabundus ac nesciat in quam se partem potius inclinet;