Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quae omnia eo proferuntur, ut appareat in uirtutibus capiendis labores esse maximos, in perceptis autem maximos fructus et solidas atque incorruptas uoluptates, uitia uero quibusdam delenimentis naturalibus inlicere animos hominum et inanium iucunditatum specie captos ad acerbas amaritudines miseriasque perducere.
sapiens prorsus disputatio, si uirtutum ipsarum formas ac terminos scirent. non enim didicerant uel quae sint uel quid eas mercedis a deo maneat: quod nos his duobus libris docebimus. hi uero quia ignorabant aut dubitabant animas hominum inmortales esse, et uirtutes et uitia terrenis honoribus aut poenis aestimauerunt.
omnis ergo haec de duabus uiis disputatio ad frugalitatem ac luxuriam spectat. dicunt enim humanae uitae cursum Y litterae similem, quod unus quisque hominum cum primae adulescentiae limen adtigerit et in eum locum uenerit, partis ubi se uia findit in ambas, haereat nutabundus ac nesciat in quam se partem potius inclinet;
si ducem nactus fuerit qui dirigat ad meliora titubantem, hoc [*](EPITOME 4-16] c. 54,1 sed hoc — rettulerunt. ) [*](AUCTORES 19] Verg. Aen. VI 540. ) [*](TESTES 16] Hieronym. comment. in Eccles. c. 10, uol. III 469 C Vall.: Firmianus quoque noster in praeclaro Institutionum suarum opere Y litterae meminit et de dextris ac sinistris plenissime disputauit. ) [*](BBHSV] 1 amaenitatis Bl, corr. B* subduxi Bx, corr. B3 2 exoriri (0 in ras. ex 2 litt. m. 3) B 3 intercisa V 4 labore S cedere V 6 *efglse (s er., corr. m. 2) B pceptis (p ». e. per ex p ». e. prae m. 2) S \'fructos B 7 delenimentis BiS, delenimentur Bl, delent mentis R, deliniamentis H, delinimentis V 8 iucunditatein ut uid. BI, corr. B1 9 species H 10 atque B 11 quae B3 iStint B3 12 doceuimus B1, corr. B1 13 aut] et B aut dubitabant om. R 14 et ante uirtutes eras. B 15 aestimauerint V omnes Bl, corr. JBJ 16 ud1 B3, id S fragilitatem Bl, corr. B3 ac] ad JB1, corr. B3 17 Y. s. I. B3 simile BI, corr. B1; esse similem edd. 18 adolescentiae R attingerit V 19 euenerit H partis om. V se] a se S 20 notabundus Bl, corr. B* ac] aut B quam] qu Y parteW B3 21 nanctus RHV derigat B\' (corr. Bt) V )
si uero doctorem frugalitatis non muenent, in sinistram uiam quae melioris speciem mentiatur incidere, id est desidiae inertiae luxuriae se tradere, quae suauia quidem uidentur ad tempus uera bona ignoranti, post autem amissa omni dignitate ac re familiari in omnibus miseriis ignominiaque uicturum.
ad corpus ergo et ad hanc uitam quam in terra ducimus fines earum uiarum rettulerunt. poetae fortasse melius, qui hoc biuium aput inferos esse uoluerunt, sed in eo falluntur quod eas uias mortuis proposuerunt. utrique ergo uere, sed tamen utrique non recte, quia oportuit uias ipsas ad uitam, fines earum ad mortem referri.