Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sine enim uirtutes inseras, uitia sua sponte decedent, siue uitia eximas, uirtutes ultro subibunt: sic bonorum ac malorum constituta natura est, ut se inuicem semper obpugnent, semper expellant. ita fit ut neque uitia detrahi sine uirtutibus possint nec uirtutes inseri sine detractione uitiorum.
has igitur uias longe aliter inducimus quam induci a philosophis solent, primum quod utrique praepositum esse dicimus ducem utrumque inmortalem, sed alterum honoratum, qui uirtutibus ac bonis praesit, alterum damnatum, qui uitiis ac malis.
illi autem m dexteriore tantum uia ducem ponunt neque unum neque perpetuum, siquidem quemlibet doctorem bonae artis inducunt, qui a desidia reuocet homines et frugi esse doceat. sed neque ingredi faciunt in eam uiam nisi pueros et adulescentes, uidelicet quod artes in his discantur aetatibus.
nos autem (homines) omnis sexus et generis et aetatis in hoc caeleste iter inducimus, quia deus, qui eius uiae dux est, immortalitatem nulli homini nato negat. forma quoque ipsarum uiarum non ita est ut illi putauerunt.