Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nos igitur melius et uerius, qui duas istas uias caeli et inferorum esse dicimus, quia iustis inmortalitas, iniustis poena aeterna proposita est.

quomodo autem hae uiae uel in caelum tollant uel ad inferna praecipitent explicabo, aperiamque quae sint uirtutes quas philosophi nescierunt; tum earum quae sint praemia, simul etiam quae sint uitia quaeue eorum supplicia monstrabo.