Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

si quid ahut desiderauerit, non est opus dicto scienti quid uelimus: si quid ei boni euenerit, gratias agat, si quid mali, satisfaciat et id sibi ob peccata sua euenisse fateatur. et nihilo minus etiam in malis gratias agat et in bonis satisfaciat, ut idem sit semper et stabilis et immutabilis et inconcussus. nec tantum hoc in templo putet sibi esse faciendum, sed et domi et in ipso etiam cubili suo.

secum denique habeat deum semper in corde suo consecratum, quoniam ipse est dei templum.

quodsi deo, patri ac domino, hac adsiduitate, hoc obsequio, hac deuotione seruierit, consummata et perfecta iustitia est: quam qui tenuerit, hic, ut ante testati sumus, deo paruit, hic religioni atque officio suo satisfecit. [*]( 16 ut ante testati sumus] c. 24, 25 s. ) [*](EPITOME 12 s.] c. 61, 10 templum dei. ) [*](AUCTORES 10 inconcussus] cf. Oracul. Apoll. supra pag. 25, 15: ὰϭτνϕέλτϰτος. ) [*](BHPY) 1 fudutiam Y 4 misericordia H 5 sit BY quit B 6 est om. Y 8 uenisse H minis V etiam] et H 9 malis] malis suis B et ante in] etiam PV 10 *stabilis (i er.) B 11 et in] etiamiii (s. I. puncta erasa, quae add. al. m. antiqua) B 12 etiam om. B cubiculi H 14 ac patri ac H hac in ras. ex ac ut uid. B3 siduitate V obsequium JB1, corr. B3 15 iustitia V DE VERO CVLTV EXP LIB VI INC DE VITA BAEATA (pr. A dtl. m. 3) LIB VII B; INCPT. LIB VII - EIVSDE - DE VITA BEATA. FELILCITER H; L (in mg. add. m. 1?) CAECILI FIRMIANI LACTANCI DE VERO CVLTV EXPLICIT LIB ■ VI. INCPT : LIBER v. VII EIVSDE DE VITA BEATA FELICITER M; EXPL DE VERO CVLTV DNO GRATIAS INCIPIT LIB SEPTI>1VS DE VITA BEATA P; EX- PLICIT DE VERO CVLTV DEO GRATIAS MIHI AVTEM ADHAE- RERE DO BONVM EST INMANVHEL V )

581

Bene habet, iacta sunt fundamenta, ut ait eximius orator. uerum nos non fundamenta solum iecimus quae firma et idonea essent operi perferendo, sed magnis robustisque molibus aedificium totum paene usque ad summa perduximus.

restat, id quod est multo facilius, uel tegere uel ornare, sine quo tamen priora opera et inutilia sunt et ingrata.

nam quid prodest aut falsis religionibus liberari aut intellegere ueram? quid aut uanitatem falsae sapientiae peruidere aut quae sit uera cognoscere? quid, inquam, prodest caelestem illam iustitiam defendere? quid cum magnis difficultatibus cultum dei tenere, quae est summa uirtus, nisi eam diuinum praemium beatitudinis perpetuae subsequatur?

de qua nobis est in hoc libro disserendum, ne priora omnia irrita et infructuosa uideantur, si hoc cuius causa illa suscepta sunt incertum relinquamus, ne quis forte arbitretur tantos labores in cassum suscipi, dum eorum caelesti mercede diffidit, quam deus statuit ei qui haec suauia terrae bona prae sola nudaque uirtute contempserit.

satis et huic parti faciamus cum testimoniis diuinarum litterarum tum etiam probabilibus [*](EPITOME c. 1—5] c. 62,4 - 64,4. 13-582, 8] c.62, 4 (ab deique). ) [*](AUCTORES 3] Cic. p. Mur. 6, 14. ) [*](EXPILATOBES 3] Saluian. de gub. dei III 1,1. ) [*](BHPj 3 habeat P fundamentu P1, fundamentå* corr. P3 5 robusrtis\'que H2 6 perduxerimus H 7 restat (s et at in ras. m. 3) B 8 quo* (d er.) H 9 arutl (ante falsis) B7 falsis] a falsis H 10 uerum H 11 inqua (~ tn. 2) H prodeest B 13 eam] eadem H; cum uel eum edd. 14 qua ex quo P 15 in om. P 16 uirde\'antur H2 in incertum P edd. 17 reliwquamus II5 18 suscipi, in mg. ere add. m. 3?, sed nunc erasum, P du(mj B* horum B 19 suauia - sola] suauitate prae bona sola P prae] per B 20 satisque et II 21 tum s. I. add. m. 2, rubro renouauit alia man., B probauimus B\', probabimus JB3 argumentis] argumentis uatum B )

582
argumentis, ut aeque clarum sit et futura praesentibus et diuina terrenis et perpetua breuibus esse anteponenda, quoniam temporalia sunt praemia uitiorum, sempiterna uirtutum.

exponam igitur rationem mundi, ut facile possit intellegi et quando et quare sit effectus a deo, quod Plato, qui de mundi fabricatione disseruit, nec scire poterat nec explicare: quippe qui caeleste mysterium, quod non nisi prophetis ac deo docente discitur, ignorabat ideoque in perpetuum dixit esse fabricatum. quod longe secus est, quoniam quidquid est solido et graui corpore ut initium cepit aliquando, ita finem capiat necesse est.

nam Aristoteles, qui cum non uideret quemadmodum posset tanta rerum magnitudo interire, et hanc praescriptionem uellet effugere, semper ait fuisse mundum ac semper fu-

turum, prorsus nihil uidit, quia quidquid est necesse est habuerit aliquando principium nec omnino quicquam potest esse nisi coeperit. nam cum terram et aquam et ignem disperire consumi extinguique uideamus, quae sunt utique mundi partes, intellegitur id totum esse mortale cuius sunt membra mortalia.

ita fit ut natum sit quidquid potest interire. sed et omne quod sub uisum oculorum uenit, et corporale, ut ait so Plato, et solubile sit necesse est.