Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

hoc autem duplex sacrificii genus quam sit uerissimum, Trismegistus Hermes idoneus testis est, qui nobiscum, id est cum prophetis quos sequimur, tam re quam uerbis congruit. de iustitia sic locutus est: hoc uerbum, o fili, adora et cole. cultus autem dei unus est malum non esse.

item in illo sermone perfecto, cum exaudisset Asclepium quaerentem a filio suo utrum placeret patri eius proferri tus et alios odores ad sacrificium dei, exclamauit: bene, bene ominare, o Asclepi. est enim maxima inpietas tale quid de uno illo ac singulari bono in animum inducere. haec et his similia huic non conueniunt: omnium enim quaecumque sunt plenus est et omnium minime indigens. nos uero gratias agentes adoremus: huius enim sacrificium sola benedictio est. et recte.