Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quem enim facti sui paenitet, errorem suum pristinum intellegit, ideoque Graeci melius et significantius μετϰ́νοταν dicunt quam nos Latine possumus resipiscentiam dicere. resipiscit enim ac mentem suam quasi ab insania recipit quem errati piget, castigatque se ipsum dementiae et confirmat animum suum ad rectius uiuendum: tum illud ipsum maxime canet, ne rursus in eosdem laqueos induatur.

denique muta quoque animalia cum fraude capiuntur, si aliquo se modo in fugam extricauerint, fiunt postmodum cautiora uitantque semper ea omnia in quibus dolos insidiasque senserunt.

sic hominem paenitentia cautum ac diligentem facit ad euitanda peccata in quae semel fraude deciderit.