Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
ad quod sacrificium neque uerbenis opus est neque februis neque cespitibus, quae sunt utique uanissima, sed iis quae de intimo pectore proferuntur.
itaque m aram dei, quae uere maxima est et quae in corde hominis conlocata inquinari non potest sanguine, iustitia imponitur, patientia fides innocentia castitas abstinentia. hic est uerissimus ritus, haec illa lex dei, ut a Cicerone dictum est, praeclara et diuina, semper quae recta et honesta iubet, uetat praua et turpia: cui parentem sanctissimae ac certissimae legi iuste ac legitime necesse est uiuere.
cuius legis pauca equidem capita posui, quod sum pollicitus ea me tantummodo esse dicturum quae summum fastigium uirtuti et iustitiae imponerent.
si quis uolet cetera omnia comprehendere, ex fonte ipso petat unde ad nos riuus iste manauit.
Nunc de sacrificio ipso pauca dicamus. ebur inquit Plato non castum donum deo. quid ergo? picta scilicet et texta pretiosa? immo uero non castum donum deo quidquid corrumpi, quidquid subripi potest.